Si vis pacem, para bellum

Scritto da Super User
Athenienses et Lacedaemonios ante Macedonas rerum potitos prisci locuntur annales.
Verum apud Athenienses non solum rei bellicae sed etiam diuersarum artium uiguit industria, Lacedaemoniis autem praecipua fuit cura bellorum.
Primi denique experimenta pugnarum de euentibus colligentes artem proeliorum scripsisse firmantur usque eo, ut rem militarem, quae uirtute sola uel certe felicitate creditur contineri, ad disciplinam peritiaeque studia reuocarent ac magistros armorum, quos tacticos appellauerunt, iuuentutem suam usum uarietatemque pugnandi praeciperent edocere.
O uiros summa admiratione laudandos, qui eam praecipue artem ediscere uoluerunt, sine qua aliae artes esse non possunt!
Horum sequentes instituta Romani Martii operis praecepta et usu retinuerunt et litteris prodiderunt.
Quae per diuersos auctores librosque dispersa, imperator inuicte, mediocritatem meam abbreuiare iussisti, ne uel fastidium nasceretur ex plurimis uel plenitudo fidei deesset in paruis.
Quantum autem in proeliis Lacedaemoniorum disciplina profuerit, ut omittam cetera, Xanthippi decleratur exemplo, qui Atilium Regulum Romanumque exercitum saepe uictorem, cum Karthaginiensibus non uirtute sed arte solus ferret auxilium, prostratis exercitibus cepit ac domuit unoque congressu triumphans bellum omne confecit.
Nec minus Hannibal petiturus Italiam Lacedaemonium doctorem quaesiuit armorum, cuius monitis tot consules tantasque legiones inferior numero ac uiribus interemit.
Igitur qui desiderat pacem, praeparet bellum; qui uictoriam cupit, milites inbuat diligenter; qui secundos optat euentus, dimicet arte, non casu.
Nemo prouocare, nemo audet offendere quem intellegit superiorem esse, si pugnet.
Vegezio, "Epitoma rei militaris", Prologo al III libro


142 Pubblicato Lunedì, 28 Settembre 2015 23:43